Neverline
Bratr Jan Žižka z Trocnova   Tabor, Jihocesky Kraj, Czech Republic
 
 
Quod et res publica me et nostra amicitia hortatur, libenter facio, ut tuam virtutem, innocentiam, diligentiam, cognitam in maximis rebus domi togati, armati foris pari industria administrari gaudeam: itaque, quod pro meo iudicio facere potui, ut innocentia consilioque tuo defensam provinciam, servatum Ariobarzanis сum ipso rege regnum, sociorum revocatam ad studium imperii nostri voluntatem sententia mea et decreto laudarem, feci. Supplicationem decretam, si tu, qua in re nihil fortuito, sed summa tua ratione et continentia rei publicae provisum est, dis immortalibus gratulari nos quam tibi referre acceptum mavis, gaudeo: quod si triumphi praerogativam putas supplicationem et idcirco casum potius quam te laudari mavis, neque supplicationem sequitur semper triumphus et triumpho multo clarius est senatum iudicare potius mansuetudine et innocentia imperatoris provinciam quam vi militum aut benignitate deorum retentam atque conservatam esse, quod ego mea sententia censebam. Atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam pluribus scripsi, ut, quod maxime volo, existimes me laborare, ut tibi persuadeam me et voluisse de tua maiestate, quod amplissimum sum arbitratus, et, quod tu maluisti, factum esse gaudere. Vale et nos dilige et instituto itinere severitatem diligentiamque sociis et rei publicae praesta.
当前离线
艺术作品展柜
Battle of Naseby
2 1
最喜爱的游戏
210
已游戏的小时数
36
已达成的成就数
最新动态
总时数 381 小时
最后运行日期:1 月 18 日
总时数 209 小时
最后运行日期:1 月 1 日
总时数 0.4 小时
最后运行日期:2024 年 12 月 30 日
成就进度   1 / 640
留言
Davy Jones 2018 年 11 月 12 日 上午 2:56 
+rep